라틴어 문장 검색

Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse.
(세네카, 행복론, Liber III 28:3)
ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.
(세네카, 행복론, Liber VI 81:3)
Nam fere secuntur beneficia non reposcentem et, ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet, per quos esse etiam ingratis licet.
(세네카, 행복론, Liber V 5:2)
elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.
(세네카, 행복론, Liber IV 44:2)
- sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:5)
Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 20:3)
Gratum hominem semper bene- ficium delectat, ingratum semel.
(세네카, 행복론, Liber III 76:4)
saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus.
(세네카, 행복론, Liber IV 99:4)
Aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur vel ingratum est quod datur, quia, ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio dei non datur?
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:10)
Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium.
(세네카, 행복론, Liber IV 83:1)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 19:2)
"Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, praetulerim caelique lubens in parte locarim:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:3)
Si quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur.
(세네카, 행복론, Liber V 129:5)
nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION